- CARCHEDON
- I.CARCHEDONGraecis dicitur Carthago, unde Poenulus Plautina Comoedia Carchedonius dicitur. Dionys. v. 195.Τοῖς δ᾿ ἐπὶ Καρχηδὼν πολυήρατος ἀμπέχει ὅρμον,Καρχηδὼν, Λιβύων μὲν, ἀτὰρ πρότερον Φοινίκων,Καρχηδὼν, ἣν μῦθος ὑπαὶ βοῒ μετρηθῆναι.Vide Carthago.II.CARCHEDONΚαρχηδὼν, nomen viri, apud Appianum, q quo Carthago, Graecis quoque Καρχηδὼν, condita: an pater Didonis, an comes, an neutrum; imo commentitium plane esse, tradit Salmas. ad Solin. p. 323.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.